S. 464

[119: 1773-1774]

Anno 1773 sub rectoratu secundo Philippi Jacobi Ammendorff, S.S.Theol. doctoris et professoris publici ordinarii, sequentes candidati et studiosi sua nomina huic albo inscripserunt.

1. Die 1 Octobris. Johann Friderich Colberg, studiosus iuris / Filius domini Johannis Friderici Colberg, consiliarius cameralis Clivensis, qui ante triennium est mortuus / Clivensis.

2. 10. Jacob Ruleman Daniel Becker, studiosus iuris. Ex schola Vesaliensi cum honorifico testimonio d. rectoris Eichelberg fuit dimissus / Pater Daniel Henricus Becker dynasta fuit in oppido celsissimi comitis Steinfordii Alpen dicto / Habitat Alpii; mater vero transiit ad secunda Vota.

3. Eodem. Johannes Conrad Kraushaar, stud. theologiae, Catovicensis / Pater est vir rev. d. Johannes Georgius Kraushaar, V.D.M. apud Kattovicenses / Habitat Kattovici.

4. 11. Johan Wilhelm Neinhaus, stud. theologiae, Rurortensis / Pater est Hermann Neinhaus, qui in navibus parandis industriam suam exercet / Sedem suam habet apud Ruhrortenses.

5. 13. Johan Jacob Wild, Glaronensis, stud. medicinae / Patrem habuit d. Gabrielem Wild, praefectum ecclesiae apud Glaronenses / Habitavit Swandae in pago Glaronensi.

6. 14. Johan Hermann Ernst Classen, stud. medicinae, Unnensis. Frequentavit scholam Tremonensem / Pater est d. Matthias Classen, chirurgus / Habitat Unnae.

7. 18. Johan Arnold Friderich Werningh, Brieno-Clivensis, theol. studiosus. Positis armis, quae inter milites foederati Belgii per triennium gesserat, huc venit / Beate defunctus pater Henricus Nummen Werningh pastor fuit primo apud Brienenses, deinceps Calcariam fuit translatus / Habitavit ultimo tempore Calcariae, ubi mater studiosi adhuc degit.


S. 465

8. 19 Octobris. Johannes Sommer, Elberfeldensis, studiosus theologiae / Pater ipsius est d. Johannes Wendel Sommer, mercaturam exercet / Habitat Elberfeldae.

9. Eodem. Carl Wilhelm Josias Backhaus, Waldensis, theologiae studiosus. A suo avunculo d. Eickel, V.D.M. apud Elberfeldenses, fuit educatus et testimonium honorificum d. regentis Manderbachii produxit quemadmodum praecedens Sommerus / Pater, qui ante decennium obiit, fuit Johannes Guilielmus Backhaus, mercator / Primo habitavit Waldae, deinceps habitatum concessit Mülheimium ad Rhenum, ubi est mortuus.

10. 20. Hermannus Raab, Embricensis, iuris studiosus / Patrem habet d. Matthiam Raab, notarium publicum Caesareum / Apud Embricenses habitat.

11. 21. Joannes Henricus Ruys, pago Recko-Ravensteinensis, medicinae studiosus / Pater defunctus d. Theodorus Ruys, medicinae doctor, praxin medicam exercuit apud Gochenses / Habitavit in urbe Goch ibidemque fuit mortuus, studiosus vero in Reeck a matre fuit educatus.

12. 24. Jacobus van den Koolwyck, ex Jutphaes, medicinae studiosus / Patrem veneratur d. Matthaeum van den Koolwyck, med. doctorem / Habitat in Jutphaes ibidemque medicinam exercet.

13. 4. Novembris. Fridericus von Elverfeldt, Viligstalio-Marcanus, iuris studiosus. Scholam frequentavit Tremonensem / Pater, qui ante biennium est mortuus, fuit liber Baro Adolphus de Elberfeld / Sedem equestrem nomine Villigsthal in comitatu Marcano inhabitavit.

14. 8 [Novembris]. Philip Carl Mauve, Tecklenburgensis, studiosus iuris / Pater est d. Carolus Henricus Mauve, consiliarius bellicus / Habitat Lingae.


S. 466

15. 15 Novembris. Johannes Wilhelmus Stempel, Duisburgensis, studiosus theologiae. Ex schola Duisburgensi cum venia rectoris fuit dimissus / Pater Johannes Guilielmus Stempel est pistor / Hic Duisburgi habitat.

16. 26. Joannes Rutgerus Ambrosius Dörsten, Juliaco-Wassenbergensis, candidatus iuris. Huc venit, ut peteret gradum licentiae.

17. 27. Joannes Adam Kaibel, Creveldensis, stud. philos. Frequentavit scholam Duisburgensem / Filius est d. Joannis Caroli Kaibel, mercatoris / Habitat Crefeldae.

18. 30. Martinus Coenen, ex Odenkirchen, studiosus theologiae / Patrem habet Nicolaum Coenen, coriarium / Habitat in ducatu Juliacensi et quidem in Odenkirch.


1774

19. 22 Februarii. Christophorus Greveler, Monasteriensis, studiosus iuris / Apud Monasterienses munere camerarii fungitur pater / Domicilium in dicta urbe habet.

20. 20 Martii. Matthias Daubenspeck, Moersanus, studiosus, theologiae. Optimum d. rectoris Riemae testimonium produxit / Pater dominus Guilielmus Daubenspeck consiliarius et scabinus est / Habitat apud Meursenses.

21. 30. Johann Arnold Tuckermann, studiosus iuris. Frequentavit scholam Duisburgem / Patrem habet Johannem Matthias Tuckermannum, mercatorem / Hic Duisburgi habitat.

22. 7 Aprilis. Theodor Conrad Berckenkamp, studiosus medicinae. Ex schola Duisburgi fuit dimissus / Filius est d. Johannis Guilielmi Berckenkamp, chirurgi exercitati / Est Duisburgensis.


S. 467

23. 8. Joh. Lamb. Ludw. Lamers, studiosus iuris. Frequentavit scholam Vesaliensem et testimonio d. rectoris Eichelberg fuit instructus / Nobilissimis parentibus est natus et patre quidem d. Lamers, qui in illustri regimine Clivensi est a consiliis interioribus / Ringelbergae suum domicilium habet.

24. Eodem. Conrad Duden, studiosus iuris. Testimonium produxit d. rectoris Eichelberg perquam honorificum / Mercaturam qui[!] defunctus parens exercuit apud Vesalienses.

25. 16. Franciscus Antonius Josephus Thour, Hardenberga-Montanus. Coloniae iuris prudentiae navavit, huc venit petiturus honores licentiatus.

26. 17. Volcard Johann Schmidt, patria Moersanus, S.Theol. studiosus / Patrem veneratur d. Diedericum Schmidt, consulari dignitate ornatum virum apud / Moeursenses.

27. 18. Wesselus Henricus Pottgiesser, Tremoniensis, iuris studiosus. Patrem veneratur d. Joannem Joachimum Pottgiesserum, postarum Imperialium magistrum, mercatorem et capitaneum cohortis civicae.

28. 13 Maii. Franciscus Josephus Fridericus Windeck, Monasteriensis ad Eiffaliam, huc venit petiturus honores licentiatus in iurisprudentia.

29. 6 Iunii. J.C.W. Bielcke, im Nahmen der Herrn Gebrüder Helwings als Eigenthümer der neu hier errichteten Universitäts-Buchhandlung.


S. 468

30. 15 Iunii. Joannes Josephus Schmitz, Juliaco-Susteriensis, iurisprudentiae operam dedit Coloniae per duos annos, huc vero venit petiturus honores licentiatus.

31. 12 Septembris. Caspar Henrich Ovenius auss Duisburg, Sohn von Johan Ovenius, Bruder des Buchhändlers Ovenius, Buchbinder und Futrall-Macher.

32. 25. Wilhelm Conrad Speck, Creifeldensis, theologiae studiosus. Testimonio d. rectoris Riemae fuit ornatus. Ex schola Moersana fuit promotus / Pater ipsius beate defunctus fuit Johannes Speck, V.D.M. apud Creifeldenses.

Startseite Matrikel Universität Duisburg 1652-1818