S. 417
[103: 1757-1758]
Sub rectoratu igitur quinto Johannis Hildebrandi Withofii, historiarum, eloquentiae et Graecae linguae professoris ordinarii, anno 1757 sequentes musarum alumni ac quamvis humanarum divinarumque scientiarum studiosi in hoc albo sua nomina legitime professi sunt.
Auspiciis sicut quondam melioribus illud
Fiat, et eventu prosperiore, precor!
lte procul tristes fremitus, lituique, tubaeque!
Aonidum nobis plectra lyraeque placent.
1. Die 15 Octobris. Johannes Theodorus Ascherfeldt, Essendiensis, S.S.Theologiae studiosus. Assindiae in patria sua cursum propaedeuticorum studiorum sub cl. Zophio, gymnasii illic directore, absolvit, cuius etiam luculento testimonio instructus ad nos accessit.
2. Die 18 Octobris. Johannes Wilhelm Grambusch, Elberfeldensis, S.S.Theologiae studiosus. Venit huc instructus testimontio viri plur. rev. I.H. Manderbachii, scholae Elberfeldanae, ut vocant, regentis, a quo ad publicas lectiones legitime promotus fuit.
3. Die 23 Octobris. Johannes Henricus Theodorus Rademacher, Neorada-Marcanus, I.U. studiosus. Scholas triviales Swelmae absolvit duce viro doctississimo Andrea Karschio, eius gymnasii rectore, a quo etiam ad publicas lectiones promotus fuit.
4. Die 29 Octobris. Caspar Jacob Diederich Christ. Spannagel, studiosus iuris, Ludenscheda-Marcanus. Attulit secum testimonium peregregium viri plur. rev. Joh. Gottl. Lange, scholae Ludenscheidensis rectoris, a quo ad publicas lectiones legitime promotus erat.
5. Die 29 Octobris. Johannes Christianus Abrahamus Pöpinghaus, Hulscheda-Marcanus, studiosus theologiae. Sub. d. plur. reverendo parente suo, coetus Hulschedani pastore, fundamenta studiorum iecit, dignusque iudicatus est, qui ad publicas lectiones admitteretur.
6. Die 3 Novembris. Carolus Theodorus Neuhaus, Meidericensis, studiosus iuris.
7. Eodem. Godfridus Wilhelmus Neuhaus, Meidericensis, theologiae studiosus. Duo hi fratres a plur. rev. parente suo huc adducti tyrocinia studiorum suorum in gymnasio Meursensi deposuerant, ubi ab eius moderatore, d. Johanne Jacobo Schmitzio, legitime dimissi fuerunt.
8. Die 7 Novembris. Gottofredus Guilhelmus Andreas Dumpelman, Marcanus ex oppido Hemmerde, philologiae et philosophiae studiosus. Sub plur. rev. d. parente suo studiorum tyrocinia deposuit et huc eadem rite exculturus venit.
9. Die 3 Decembris. Benedictus Petrus Josephus Sontgerath, Montensis ex oppido Waarth, iuris studiosus. Studiis propaedeuticis Coloniae operam dedit et huc studia iuris prosecuturus advenit.
10. Die 28 Decembris. Johannes Theodorus Goecke, Altena-Marcanus, iuris studiosus. Literis propaedeuticis Bileveldiae ac Susati operam dedit, laudabili praeterea testimonio instructus accessit.
11. Die 31 Decembris. Daniel Mathias Peters, Venlonensis, S.S.Theologiae operam daturus. Fuit antea Canonicus Regularis apud Pontificios et huc, ut iteratis vicibus testatus est, ulterius sacris Reformatorum doctrinae mysteriis animum imbuturus accessit, inscribique desideravit.
12. Eodem. Johannes Arnoldus Philippus von Hoven, Essendiensis, matheseos cultor.
Anno 1758
13. Die 8 Aprilis. Hendricus Wilhelmus Beudelius, Langenbergensis, studiosus theologiae. Studiis propaedeuticis operam dedit Assindii sub viro rev. directore istius gymnasii Zophio, ac deinceps privata institutione viri plur. rev. d. Olpii, pastoris Sombornensis, usus est.
14. Die 10 Aprilis. Johannes Franciscus Casimirus Davidis, Clivia-Dinslacensis, iuris studiosus. Studiis propaedeuticis operam dedit Assindii sub gymnasii illius directore cl. Zophio, cuius etiam testimonio peregregio instruus ad nos accessit.
15. Die 14 Aprilis. Wocislaus Carolus Jüchenius, Moersanus, iuris studiosus. Venit huc instructus luculento testimonio viri plur. rev. Johannis Jacobi Schmittii, gymnasii rectoris, instructus, cuius ductu ad academica studia promotus fuit.
16. Die 17 Aprilis. Johannes Valentinus Scheiber, Smalcaldiensis, theol. studiosus. Marpurgo, ubi iam studiis operam navavit, huc advenit eadem hic continuaturus. Ob paupertatem nihil omnino nec pro bibliotheca quicquam solvit.
17. Die 18 Aprilis. Conradus Ludovicus Theodorus Bordelius, Bochumia-Marcanus. Primum Bochumii in patria, deinde Assindii studiis propaedeuticis duce viro cl. Zophio operam navavit, iuri hic operaturus est.
18. Eodem die. Didericus Casparus Ferdinandus Davidis, Camena-Marcanus, iuribusque operam daturus. Bilefeldiae studiis propaedeuticis operam navavit ductu viri plur. rev. Hofmanni.
19. Die 24 Aprilis. Johannes Antonius Vethacke, Bochumia-Marcanus, studiosus iuris. Bochumii in patria studiis propaedeuticis operam dedit ibique ad lectiones publicas promotus est.
20. Die 26 Iulii. Johann Christian Wilhelm Sybel, Essendiensis, candidatus iuris.
21. Die 4 Octobris. Simon Henrichus[!] Keller, Duisburgensis, studiosus iuris. Adductus ab ipso d. Baurmeistero, scholarum Duisburgensium rectore, a quo etiam ad publicas lectiones dimissus est.
22. Die 5 Octobris. Henricus von Looh, Orsoviensis, S.S.Theol. studiosus. Attulit secum laudabile testimonium consignatum manu viri rev. d. Johannis Justi Schütz, scholae Orsoviensis rectoris, a quo ad publicas lectiones promotus est.
23. Eodem die. Wilhelmus Ploenis, S.S.Theologiae studiosus, Orsoviensis. Attulit similiter luculentum testimonium ab eodem viro doctissimo, promotore suo, conscriptum.
24. Die 13 Octobris. Petrus Johannes Ludovicus Engels, Clivensis, studiosus iuris. Hammonae Westphalorum studiis propaedeuticis operam dedit sub doctore d. Tilingio, scholarum istarum rectore ac professore theologiae extraordinario, a quo ad publicas lectiones promotus fuit.
SIC Varlos Inter strepltVs, tVrbasqVe VICesqVe
FlnItVr DVrVM frena tenentls onVs.
Te preCor, hIs beLLIs, Pater o CaeLestls, aCerbls
ToLLe proCeLLosl trIstla fata Marls.
TV sanCtVs rector, Tlbl sCeptrae perennIa soLl,
TV DVX es, CVnCtls DlgnVs VblqVe CoLl.
TeVtobVrglaCIs noVVs Vlgor aDsIt AthenIs;
PaX, DeVs, hls reDeat, prlsCaqVe nata QVIes