Forts. S. 15
[1: 1655-1656]
Die 14 Octobris academia Duisburgensis solenniter fuit inaugurata, eodem die promotio doctorum theologiae, sequente doctorum iuris, medicinae et philosophiae instituta.
[Zusatz am Rande:] 15 [Octobris] Rector creatus.
Sequuntur nomina eorum qui post inaugurationem albo inscripti, rectore Johanne Claubergio, academiae primo, apud quem superiores etiam omnes nomina sunt professi.
1. C. Christian Vogt ab Elspen, Clivensis, eques Westphalus, studiosus iuris, nomen suum profitetur 16 Octobris.
2. Jacobus Muller, Emmerica-Clivensis, aetatis 19 annorum, ex academia Traiectina in hanc profectus, philosophiae studiosus, 1655. Inscriptus 16 Octobris.
3. Martinus Muller, Emmerica-Clivensis, aetatis 20 annorum, ex eadem academia in hanc profectus, iuris studiosus, anno 1655. Inscriptus 16 Octobris.
4. Gerhardus Isinck, Emmerica-Clivensis, aetatis 17 annorum, anno 1655, ex schola Clivensi. Inscriptus 16 Octobris.
5. Godefridus Melmius, Dusselopago-Montanus, aetatis 18 annorum, anno 1655, ex classe prima Duisburgensi nuper promotus. Inscriptus 16 Octobris.
6. Henricus Hackstenius, Dusseldorpio-Montanus, 17 annorum. Philos. stud. Nuper ex classe prima Morsensi promotus. Inscriptus 16 Octobris.
7. Adolphus Holthusius, Hückeswagensis, 18½ ann., ex prima classe nuper promotus, anno 1655 inscriptus 16 Octobris.
8. Ernestus ab Itterssum, Ryssa-Tubantinus, 19 ann., ex gymnasio Daventriensi veniens nomen professus 18 Octobris 1655.
9. Rutgerus Henckelius, Elberfelda-Montanus, 19 ann. Venit ex illustri Herbornaeo, inscriptus 18 Octobris.
10. Wilhelmus Wirichius Naso, Mulheimensis ad Rhuram, 20 annorum. Ex classe prima Duisburgensi nuper promotus et nomen professus 18 Octobris.
11. Christophorus Henrici, Lintorpio-Montanus, 18 annorum. Nuper promotus ex classibus Duisburgensibus et nomen professus 19 Octobris.
12. Winandus Weyerman, Reyda-Juliacensis, 15½ annorum, nuper promotus ex classibus Duisburgensibus et nomen professus 19 Octobris.
13. Guilhelmus Balduinus, Duisburgensis, annorum 18½, philosophiae studiosus, nuper promotus ex classibus Duisburgensibus et nomen professus 20 Octobris.
14. Joannes Otto ab Hillensbergh, Resensis. Ex classe prima Duisburgensi nuper promotus et inscriptus 20 Octobris.
15. Joannes Melm, Dusseldorpiensis, anno 20 aetatis, ex classe prima Duisburgensi nuper promotus et inscriptus 20 Octobris.
16. Johannes Brullius, Aquisgranensis, anno 20 aetatis. Studium theologiae privatim inchoavit, inscriptus 21 Octobris.
17. Theodorus Beckehr, Möersensis, legum studiosus, natus anno 1628. Venit ex acad. Coloniensi et inscriptus 21 Octobris.
18. Laurentius Tuckingh, Reesa-Clivensis, aetatis annorum 25, ex acad. Lugdunensi Batavorum accessit. Nomen professus 23 Octobris, medic. studiosus.
19. David Lamprecht, Ascaniensis Halberstadius, Colonia Agrippina huc veni anno aetatis 24, iuris studiosus. Nomen professus 26 Octobris.
20. Henricus Gerhardi, Wesopia-Batavus, Meursae 15 Septembris anni 1655 promotus, huc veni anno aetatis 20, philosophiae studiosus. Nomen professus 26 Octobris.
21. Petrus Kuhnen, Clivo-Vesaliensis, aetatis 18 annorum, ex classibus Vesaliensibus nuper promotus huc migravi, anno 1655 die 27 Octobris.
22. Johannes Wilhelmus ab Hell, Möersensis, aetatis 16 annorum, paulo ante promotionem reliquorum Mörsae promotus huc remeavi anno 1655 die 28 Octobris.
23. Albertus Georgius ab Huchtenbruch, nobilis Clivensis, ex academia Heidelbergensi. Nomen professus 28 Octobris.
24. Gisbertus Wilhelmus ab Huchtenbruch, nobilis Clivensis, ex academia Heidelbergensi. Nomen professus 28 Octobris.
25. Johannes Christophorus Töllerus, Werdensis, aetatis 18, 30 Octobri, promotus ad publicos vel adiudicatus. Venit e gymnasio Tremoniensi.
26. Casparus Hack, Buchumensis, annorum 21. Ex classe Duisburgensi promotus, nomen professus 1 Novembris.
27. Petrus Hartzingius, Japonensis, anno aetatis 18. Accessit ex acad. Leidensi et nomen professus 1 Novembris, operam dedit hactenus mathesi, nunc dabit metaphysicae et physicae.
28. Johannes Adolphus Lepeler, Essendia-Gwestphalus, iuris studiosus, anno salutis 1655 die 2 Novembris.
29. Christianus Gravius, Allendorphensis Hassus, linguarum exoticarum professor, anno 1655 die 2 Novembris.
30. Joannes Albertus a Westrem, ex Guttacker, anno aetatis 20, 8 Novembris. Monasterii physicam et logicam tractaverat.
31. Godefridus Peil, Elvervelda-Montanus, anno 1655 9 Novembris, aetatis 17. Venit ex gymnasio Laurentiano Coloniensi.
32. Albertus Kallenius, Marca-Herdecanus, anno aetatis 17, venit ex gymnasio Tremoniensi, 11 Novembris.
33. Johannes Paulus Müllerus, Hornbacensis, anno aetatis 20, venit ex gymnasio Bipontino,{24} Octobris[!].
34. Fridericus Guilielmus ab Heyden, aetatis anno 13, natione Westphalus, die 24 Novembris. Venit Colonia.
35. Johan Edtmundt von der Marck, nobilis Marco-Westphalus, nomen professus est 1 Decembris. Ante annum frequentaverat illustrem scholam Herbornensem.
36. Adrianus Molenarius, Flissinga-Zeelandus. Philosophiae et med. studiosus, venit Ultraiecto 6 Decembris.
37. Johannes Wilhelmus Bachman, Clivensis Embricensis. Accessit ornatus testimonio rectoris Clivensis 6 Decembris.
38. Antonius Zeppenfeldius, Herbornensis Nassovicus, anno 1655 13 Decembris, 19 ann. Accessit ex illustri schola Herbornensi.
39. Samuel a Diest, Hardervico-Gelrus, anno 1655 15 Decembris. Natus anno 1631 3 Augusti stili veteris. Venit proxime ex academia Ultraiectina.
40. Johannes Sels, Zutphaniensis Gelrus, anno 1655 20 Decembris. Natus anno 1636 7 Decembris. Venit proxime ex acad. Ultraiectina.
41. Leonardus Baumannus, Guliacensis, anno 1655 die 31 Decembris. Natus anno 1636, ante hac Moersae frequentavit.
[1656]
42. Johannes Bronckhorst, Wulffrada-Montanus, anno 1656, 10 die Ianuarii. Venit proxime ex schola academica Daventriensi, ibidem vixit 2¼ annos.
43. Henricus Arnoldi, Clivo-Vesalus. Annum agens praeter propter 22, hactenus in Groningana, nunc vero in alma academia Teutoburgica legum studiosus, nomen suum huic albo academico inserere voluit die 31 Ianuarii anni 1656.
44. Johannes Jacobus Goswin, Bacharacensis, anno 1656, anno aetatis 20. Promotus e gymnasio Bipontino, inscriptus 20 Martii.
45. Nicolaus Mullerus, mathematicus. Nomen est professus 26 Martii, venit instructus testimonio Ultraiecti ad Rhenum scripto.
46. Fridericus Melchior Desloch, Meysenheimio-Bipontinus, natus anno 1636. Inscriptus 26 die Martii, accessit testimonio ornatus rectoris Bipontini, studiosus futurus theologiae.
47. Hermannus Sigismundus a Bawyr, anno aetatis 18. Inscripsit nomen 7 Aprilis, quo ipso die Duisburgi fuerat ex classe prima ad lectiones publicas promotus.
48. Johannes Slaet, anno aetatis 18, Coloniensis. Cum praecedente eodem tempore Duisburgi promotus et nomen professus 10 Aprilis.
49. Johannes Musfeldt, Duisburgo-Clivensis, anno aetatis 18. Die 20 Aprilis nomen professus et cum praecedentibus ex eadem classe promotus.
50. Joannes Neuhusen, Mörsensis, anno aetatis 21. Nomen 21 Aprilis professus, Moersae ex classibus trivialibus promotus.
51. Henricus Bunninger, Duisburgo-Clivensis, anno aetatis 17. Nomen 23 Aprilis professus, ex classibus Duisburgensibus nuper promotus.
52. Johannes Molitor, Reida-Juliacus, anno aetatis 17, ex prima classium 7 Aprilis promotus Duisburgi. Et nomen professus 25 eiusdem.
53. Adolphus Blancken, Tyla-Gelrus, anno aetatis 16, philosophiae studiosus. Promotus nuper Mörsae ad lectiones publicas, et nomen professus 26 Aprilis.
54. Adamus Christophorus Omphalius, Marco-Westphalus, aetatis anno 18, ex prima septimo Aprilis promotus. Inscriptus 26 Aprilis.
55. Wolffgangus Wilhelmus Mom, Dusseldorpio-Montanus, aet. 18.
56. Jacobus Mommius, Dusseldorpiensis, anno aetatis 17. Fratres Mommii ambo venerunt ex schola Mörsensi testimoniis ornati, et nomina sunt professi 29 Aprilis.
57. Henricus Bertramus de Pallandt, Geldrus, anno aetatis 17. Venit ex acad. Ultraiectina, nomen professus 1 Maii.
58. Mattheus Kirchhofius, Embrica-Clivensis, aetatis 20 ann., accessi ex schola Heidelbergensi promotus, nomen professus 2 Maii 1656.
59. Adolphus von Flodroff, Crefeldia-Moersensis, aetatis 16 annorum, accessi ex schola Moersensi promotus, nomen professus quinto Nonarum Maii 1656.
60. Franciscus Neuhaus, Hammona-Westphalus, aetatis 21, accessi ex schola Hammonensi anno 1654, 4 Maii nomen professus.
61. Reinhardus Kellerus, Mulheimensis, aetatis 18, promotus ex classe prima Duisburgensi anno 1656, 5 Maii nomen professus.
62. Johannes Crusius, Hukeswagensis, annorum 18½, anno ex classe promotus 1656, et sexto Maii nomen professus.
63. Johannes Lindorff, Heukeswagensis, annorum 18, ex classe promotus 1656, et sexto Maii nomen professus.
64. Johannes Henricus a Porta, Vesaliensis, anno aetatis 18, promotus ex schola Vesaliensi, 8 die Maii anno 1656.
65. Rabanus Henricus a Westrem, ex Summeren, anno aetatis 19, promotus ex schola Monasteriensi, 9 die Maii anno 1656.
66. Petrus Bender, Langenbergensis, anno aetatis 21. Promotus nuper ex classe prima Duisburgensi anno 1656, nomen professus 9 Maii.
67. Gerhardus Engelingh, Steinfurto-Westphalus, anno aetatis 18, promotus ex schola illustri Arnoldino-Steinfurthensi. Ab eo tempore partim Groningae, partim Steinfurti philos. ac theol. incubuit. Anno vero 1656 13 Maii nomen suum in studiosorum album retulit.
68. Henricus a Gereson, Juliacensis, anno aetatis 19, promotus anno 1655, nomen suum in studiosorum album retulit 15 Maii.
69. Wilhelmus Cox, Clivensis, anno aetatis 17, promotus anno 1656 29 Maii. Venit Clivis et examini se subiecit.
70. Johannes Arnoldus zur Mühlen, Warendorffiensis Westphalus, anno aetatis 18, anno 1656 die 3 Iulii. Venit ex acad. Marpurgensi, ubi per biennium philosophiae incubuit et iurisprudentiam incepit.
71. Johannes Ter Smitten, Vesaliensis, venit ex acad. Ultraiectina, aetatis suae 20, anno 1656 4 Septembris, ubi operam dedit iuri per annum.
72. Florentius Otto Henricus a Bylandt et Reydt, aetatis suae 17, anno 1656 9 Septembris.
73. Johannes Sigismundus a Bylandt, aetatis 17, anno 1656 9 Septembris.
74. Roelmannus Mauritius Wilhelmus a Bylandt, aetatis suae 16, anno 1656 9 Septembris.
75. Roelmannus Bettramus[!] a Bylandt, aetatis 15, anno 1656 9 Septembris.
76. Godefridus Baertmans, aetatis 15, Susterensis. Venit e schola Traiectina ad Mosam et examinatus nomen professus 11 Septembris.
77. Gisebertus Hermannus Ripperda, Westphalus, aet. 18. 11 Septembris. Frequentavit classes Duisburgenses, et quamvis non fuerit promotus ad lectiones publicas, tamen consensu dominorum rectoris et conrectoris dimissus, quod ad studia literarum minus aptus deprehenderetur, inscriptus vero est in album studiosorum propter exercitia academica quibus apud nos operam dare coeperat, cuiusmodi sunt mathematicae, linguarum exoticarum et similium.
78. Johannes Walgart, Hammonensis, aetatis decimum septimum annum agens. 14 Septembris. Venit e schola Hammonensi testimonio rectoris ornatus.
79. Frederic Wilhelm de Bronckhorst-Batenborch, Batenburgensis, aetatis decimum nonum agens. Venit ex academia Ultraiectina et Noviomagensi, 15 Septembris.
80. Gisbertus Op ten Noort, aet. 21, Zutphania-Gelrus, ex academia Franequerana Frisiorum huc veni et nomen professus 19 Septembris.
81. Henricus Falckius, Vesalo-Clivensis, aetatis 19, theologiae studiosus, huc veniens nomen professus 19 Septembris. Venit e schola Mörsensi testimonio rectoris ornatus.
82. Caspar vom Herde, 24 annorum, Marco-Westphalus, Colonia huc veniens nomen professus 21 Septembris.
83. Johannes Henszen, Vesaliensis, aet. 20, mense Septembri die 22. Accessit e schola Vesaliensi testimonio rectoris commendatus.
84. Thomas a Wilich, Vesaliensis, aet. 18, mense Septembri die 22, anno 1656. Ex eadem schola authore eodem rectore.
85. Matthias Biben, Vesaliensis, aet. 19, mense Septembri die 22, anno 1656. Ex eadem schola accessit consilio rectoris eiusdem.
86. Godefridus Guilhelmus Raab, Duisburgensis, aet. 16, mense Septembri die 24 anno 1656. Promotus nuper ex classe prima Duisburgensi.
87. Johannes Hermannus Borwinckel, Dusseldorpiensis, aet. 19, mense Septembri die 25 anno 1656, promotus nuper ex classe prima Duisburgensi.
88. Casparus Wernerus Nies, Tremonianus, aetatis 19, accessit 26 Semptembri[!] anno 1656, e schola Tremoniensi.
89. Joannes Bergmeisterus, Emmerica-Clivensis, aetatis 19, vigesimo septimo Septembris nomen professus, nuper ex classe prima promotus.
90. Johannes Adolphus a Gostorff, Duisburgensis, aet. 16, menses 5, anno 1656. Promotus nuper ex classe prima Dusburgensi et nomen professus 28 Septembris.
91. Johannes Gerhardus a Weiler, Embricensis, aet. 17, anno 1656. Ex classe prima Duisburgensi promotus et inscriptus 29 Septembris.
92. Eberhardus Dülcken, Elverfelda-Montanus, aetatis 23 annorum, in illustri Bremensium gymnasio per tres annos philosophiae et theologiae studui. Nomen professus 2 Octobris.
93. Wilhelmus Henricus Mylander, Marco-Hattneganus, aet. 24 annorum, Viennae {Austriacae} iuri studui, dein Ingolstadium profectus ibidem continuavi. Nomen professus 3 Octobris.
94. Alexander Goldenberg, Mörsensis, aet. 20, anno 1656, ex classe prima Duisburgensi promotus, et inscriptus 5 Octobris.
95. Petrus Garshagen, Elverveldensis, aet. 18, promotus et inscriptus 6 Octobris, ex gymnasio Coloniensi Laurentiano in collegia publica.
96. Aldolphus Melmius, Dusseldorpiensis, aet. 19, anno 1656, ex classe prima promotus 29 Septembris, inscriptus vero 9 Octobris.
97. Christophorus Kriwitz, Lubecensis, aet. 18, anno 1656, inscriptus 13 Octobris. Ex commendatione et privata institutione clarissimi d. Graevii.
98. Johannes Kriwitz, Amsterlodamensis, aet. 17, anno 1656, inscriptus 13 Octobris. Ex institutione et commendatione clarissimi Graevii.